monumenta.ch > Hieronymus > sectio 33 > sectio 45 > IIII. FORMULA PRAEFECTURAE URBANAE. (a. 511) > ad Romanos, 9 > 9 > bnf9389.74 > csg456.372 > sectio 5 > csg456.50 > bnf10439.131 r > sectio 4 > 3 > Iob, 9 > sectio 8 > sectio 35 > sectio 7 > csg51.9 > sectio 1 > csg42.157 > sectio 28 > csg456.170 > III. SENARIO V̅· I̅· COMITI PRIVATARUM THEODERICUS REX. (a. 509/510) > sectio 34 > csg456.66 > sectio > csg48.175 > 204 > 21 > sectio 26 > sectio 13 > Genesis, 32 > sectio 24 > sectio 14 > bnfGrec107.211 > sectio > VIIII. PASCHASIO PRAEFECTO ANNONAE SENATOR P̅P̅O̅. (a. 533/537)
Cassiodorus, Variae, LIBER DUODECIMUS, , VIII. CONSULARI PROVINCIAE LIGURIAE SENATOR P̅P̅O̅. (a. 533/537) <<<     >>> X. DIVERSIS CANCELLARIIS PROVINCIARUM SENATOR P̅P̅O̅. (a. 533/537)

Cassiodorus, Variae, LIBER DUODECIMUS, VIIII. PASCHASIO PRAEFECTO ANNONAE SENATOR P̅P̅O̅. (a. 533/537)

1 Pietate plenum est peregrinam gentem publicis beneficiis obligare et non tantum consanguineos ad substantiae lucra permittere quantum ipsos quoque advenas invitare: hereditas quae est sine proximis, absque parentela successio solaque fides generis est patrios sonare sermones.2 Afer enim sic expetit beneficia, ut sibi olim doceat fuisse concessa: donum sine accipientis nomine, praeter personam largitas, quia primum collatum est genti, ut postea petentium vocabulum potuisset affigi.3 Hinc est quod iure quodam postulant hereditates alienas et illis tantum videtur competere, quod Romanus non potest in causis similibus optinere.4 beneficium tale non habuerunt in patria sua, sed hic omnes sub hac condicione parentes sunt: universa natio, quantum ad successionis beneficium, una familia est.5 Quocirca experientia tua preces illius diligenti examinatione discutiat et si re vera ille, quem suggerit de hac luce transisse, filios non reliquit nec ab alio constat rationabiliter possideri, introductionem memoratae rei officium vestrum celebrato ex more, quatinus antiqua pietas regnantum praesentium reparet beneficia dominorum et possit pro illis supplicare, sub quibus se magis intellegit votiva meruisse.6 resumat facultatem, quam se suspiraverat amisisse.7 peregrinum se ultra dicere non potuit, qui optata rura conquirit.8 habeat possessorum similem dignitatem et iam tributa reparatus inferat qui opem ab alienis manibus expetebat.9 Gaudeat se ad hoc perductum, ut daret quod utique nisi habenti non probatur emergere, ceteris dominis in hac tantum sorte deterior, quoniam alienare nequit quod possidere praevaluit.10 sed et hoc quoque magna credimus aequitate repertum, ut qui loco succedit pignoris.11 substantiam suam affectu patris iure servet extraneis.12 miseratione pastus nunc pascat et alios: felix illi contigit et praedicanda captivitas Romana civitate perfrui et Afrorum privilegiis potuisse misceri.
Cassiodorus HOME